#Matth. XXI; Luc. XX; Marc. XI.
Et cum vespera facta esset, redibat in Bethaniam, et iterum rediens diluculo tertii Sabbati in templum, docebat populum. Et accesserunt ad eum principes sacerdotum dicentes: In qua potestate hoc facis?Quasi dicant: Quid est quod ejicis de templo, quid vis, cum sis ostiarius, et doces, nobis inconsultis. Jesus autem oppositionem tradidit oppositioni, non solutionem Interrogo et ego vos: Baptismus Joannis ex Deo erat an ex hominibus? quasi dicat: Quia certum est, quod ex Deo debetis credere Joanni de potestate mea. Quod quia dixerunt se nescire, quod tamen sciebant, noluit eis aperire de se veritatem. Quod autem aperienda erat veritas aliis, et non ipsis, et quare, indicavit per parabolam duorum filiorum, quorum uni dixit pater: Vade in vineam, et respondit, nolo, tamen post ivit. Dixitque alii pater: Vade in vineam, qui ait: Vado, et non ivit. Et cum quaesisset Jesus, quis eorum fecerit voluntatem patris? dixerunt: Novissimus, tergiversando, nolentes dicere veritatem. Veteres codices habent: Primus, intelligentes pro ipsis dictum. Unde Jesus subdit: Publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei.